Alchemy
Heinrich Khunrath
Amphitheatrum sapientiae aeternae
Hamburg: 1595
The Alchemist's Laboratory
..
The Alchemist's Laboratory
(Click image for full size)

From the University of Wisconsin/Madison Special Collections
..

The Alchemist's Laboratory
(Click image for full size)

The Alchemist's Laboratory

Heinrich Khunrath. Amphitheatrum sapientiae aeternae. [Hamburg: s.n., 1595.].

Surrounding the circular image of the alchemist's laboratory and oratory is engraved text (cf. notes on the transcription):

Homo toto corde, tota anima, omnibus uiribus, et omni mente, diuina gratia stimulante et mouente, (est enim Dei misericordis donum) studens yhvh[1] agnoscere, se ipsum (cognitione sui) abnegare, et mundum (cognitione quoque luminis naturae) contemnere immundum: 

1. Stola integritatis Christianae candida, hoc est simplicitate, recto et probitate, sancte amictus; ueritatisque diuinae zona lumbis succinctus aurea, et sceptro Christianae libertatis imperatorio, mundo uidelicet, diabolo ac carnis concupiscentiis atque affectibus dominando, in hanc scenam mundanam progrediens. 

2. Anulo assistentiae gratiae Diuinae admonitorio, uirtuosae uidelicet catholicaeque promissionis, ab ipso, in cuius ore non inuentus fuit dolus, datae, dicentis, Amen, amen dico uobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit uobis, petite et accipietis: digito anulari decoratus. 

3. T, uere catholici signatura, mitrae, aut laminae aureae sacerdotalis, coronaeue regiae loco, hominis interioris fronte, diuinitus notatus, et ceu obtectus atque ornatus. 

4. Aqua lachrymarum paenitentialium et nouae oboedientiae benedicta, aspersorio crucis ac tribulationum uere hyssopico, Christiane aspersus. 

5. Cui, ante mentis suae, Deo, coniunctae atque unitae, oculos, e collo dependet, in tabulis cordis sui, a lethiferis peccatorum sordibus puri ac mundi, uere aureis, flagrantissimi amoris Diuini cinabrio, fidei sincerae penicillo indelibiliter depictus, nec non malleo spei firmae fortiter impressus yehoshua Christos, Deus et homo, crucifixus; pentagrammos yhvh tetragrammos ipsissimus character, et figura paternae hypozateôs siue subsisentiae: sigillum Patris, imago non tantum, uel eikôn sed et apaugasma et uerus gloriae Patris splendor, Dei uerbum, Dei uirtus, et Dei sapientia incarnata. En, signaculum, uincens ac fugans partes aduersas! Pentaculum et quinque literarum ac uulnerum, uerbi mirifici mirificum! Almadel uirtuosum! 

6. Circulo yhvh igneo, gladio uerbi Diuini ancipiti, candidae et uiuae fidei in Christum manu, Deo eam mouente et regente, ducto, inclusus eoque contra portas inferni, tutore Elohim Zebaoth omnipotente, inuictissime munitus. 

7. Iramentum, ob foedus et pactum conuentionis, cum Spiritu sapientissimo optimo, potentissimo, infinito, zelote, quo ei triuni, se triunum totum corpore, spiritu, et anima, mancipauit, in perpetuum indissolubile, ceremoniis sanctissimis, in baptismate Christiano, iuxta et fluminis lotione sacri aquosa, et flatus unctione sacrosancti oleosa, semel sancte praestitum, fideliter seruans: datamque illi ipsi fidem, qui sanguine eum redemit suo (cui tu, inquam, chirographarius debitor sanguine uicissim obligatus tuo) nefarie non soluens. 

8. Lampade atque candelis, luminis de lumine aeterno, semper ardentibus, in mente sua Diuinitus accensis, illuminatus. 

9. Holocaustum, quod yhvh spiritum optimum maximum non despiciet, spiritum contribulatum uidelicet, et cor contritum, illi eidem, piae deuotionis orationisque ardentis, ad Deum uolantium, suffumigatione, lotis et animi et linguae manibus patienter sacrificans. 

10. Propositione denique, non temere quauis, leui, scurrili aut inani, uerum licita, honesta, et propterea Deo non aduersa, sibique ipsi, aut proximo suo; maxime utili necessariaue, menti supplici et a lethiferis peccatorum sordibus poenitentialiter defaecatae (quae uera charta uirginea, pura et munda, est Theosophorum, non cacomagorum) calamo cogitationum integrarum imaginationumque rectarum ex desiderii sciendi cinabrio ardentissimi, firmiter inscripta; et Altissimo, eleuationis in eum annuntiatione, submisse oblata: in ieiunio Christiano, tam a concupiscentiis affectibusue uitiosis, quam a superfluo corporis cibo, genubus et cordis et corporis humiliter flexis, deque optato (Diuina clementia) beate impetrando, indubitanter sperans: in sacello, siue adyto, oratorii, monastico, aut quasi eremitico, ad yhvh pro sapientia sancta, mane uigilans, et ore ac corde Chrizophoros, cruciformiter hoc est in spiritu et ueritate, sine intermissione. 

Orans, audit, uidet, obseruat, yhvh mirabilis, uocem mirificam, mirabiliter sonantem, tonantem et loquentem, in 

Sanctissima Scriptura; 
historice; siue 
literaliter; 
moraliter; 
tropologice; 
anagogice; 
physice; 
typice; 
cabalice; 
theosophice; 

Natura; Macro kai Microcosmôs
theosophice; 
physice; 
physicomedice; 
physicochemice; 
physicomagice; 
hyperphysicomagice; 
cabalice; 

Semet Ipso; 

Secundam Animam, in mentis, Deo iunctae, aut luce Diuina illuminatae, speculo: idque tam dormiendo, quam uigilando: ut testes quoque conscientiae propriae mille, ueritatem perhibentes, iuxta Legem in cordibus nostris, Diuinitus scriptam. 

Per caelum, per terram, per aerem, [2] ignes, nubes, uentos, saxa, gemmas, lapides, mineralia: per Animalia, terrestria, aquatica et uolatilia: per uegetabilia omnia, per herbas, semina, ligna, uirgulta, fructus: per numeros, literas, puncta: per hominem, secundum corpus et corporis partes, et spiritum, qui (et in corpore et sine corpore) naturaliter familiaris, homunculusque sophorum est per lapidem philosophorum et dum praeparatum, et quando regeneratione glorificatus est. Immo, per creaturas omnes, etiam inuisibiles, hoc est non physicas, ut sunt, totae caelestis et infernalis exercituum spiritualium militiae, angeli uidelicet boni et mali: et per omnia, quae a uisibilibus, hoc est, physicis orta sunt creaturis, siue per se ea sunt naturalia, siue artificis manu industriosa affabre elaborata: tamquam per media, nobis apte inseruientia, quibus diuina humanitus sentiamus. O quam mirabilis uox Dei in omnibus, per omnia, ad omnes! In usum hunc, ut yhvh uoluntatem, de praeteritis, praesentibus atque futuris (iuxta Dei uoluntatem) quibuscumque, sine fallacia recte sciamus, cognoscamus ac praeuideamus: Et, in Natura constituti, supra Narturam (Deo duce) nos ipsi dominemur: resque ipsas haud difficile efficiamus et peragamus, quarum causae (saepissime etiam naturales) a sapientibus mundi huius ignorantur, ob idque peritissimis in profana philosophia uiris etiam admirandas, et non credendas, sapientiae aeternae cultoribus atque alumnis fidelibus dilectis, solum cognitas et dignas. In summa: potest Theosophus quae uult; uult autem quae Deus Ipse. In Deo possunt [3] omnia. En secretum, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando, credenti nil impossibile! 

1. Cui est mens sana in corpore sano. [4] 

2. Cum sophistis non ambulans, sed sanctissimae ueritatis catholicae semitae firmiter insistens, inque ea animo constanti, ad finem usque impetrationis, perseuerans: Dei enim zelotis donum hoc. 

3. Curarum temporalium uanitantibus et phantasiis, splendidisue mundi huius immundi sapientiae miserae miseriis, et uere nugis ac fabulis cito transitoriis, haud implicitus, uerum in sapientiae aeternae meditationibus et laboribus diu noctuque totus. 

4. Doctus a Deo solo, praeceptore omnium sapientum catholico, dierum Antiquissimo, et errare nescio, iuxta uoluntatem suam liberrimam, uel immediate, uel mediate, quod est, per Magistrum, spiritualem aut corporeum, nuntium yhvh bonum: Et per libros, puta, sanctissimae scripturae, atque Naturae; etiam Naturae interpretum chartaceos: quorum, quinam authentici sint, solus, cum Ignis examine, Dei spiritus in eo dextre iudicans, sit censor omnium aequissimus. 

5. Mancipium aliorum, praesertim hisce bonis ac donis indignorum, arbitrii et pecuniae non existens, uerum per se utcumque diues, ut de uictu et amictu non sit sollicitus honesto. Nam impossibile, indigentem, aut non liberum, posse philosophari. Ars libera, liberum et totum uult hominem. 

6. Practicus manualis in physicochemiae laboribus multum exercitatus atque expertus. 

7. Naturam, ducem sophis omnibus fidam, ut Theosophiae amator, hoc est, philosophus, noscens, et oboedienter obseruans. 

8. Eamque blande, (quia minister) et lente (quia actio eius lentissima) ducendo, non ui aut ira (ut hostis) cogendo, in principiis naturalibus, arte studiosa, prudenter imitans. 

9. Labore industrioso experientiae deditus, et sapientiae uerae fructus, bona intentione sapienter eis utendi, hoc est riuulos fraterne emittendi, fontem, in timore Dei, solus retinendi, (quod eleemosynarii Dei, in hospitali hoc magno, est officium) hilari animo, et uultu sereno (yhvh nutu) patienter expectans. 

10. Non secretarius publicus, sed Harpocrates existens, Deoque immortali, pro bonis ac donis tantis ac tam paternis, quieto et gaudio et silentio (ne sibi ipsi periculum accersat, aliisque maleficii ansam praebeat, et propterea ira yhvh misere consumatur) gratias immortales agens. 

Alchemia (qua, in percontandis libri Naturae secretis, ars non sagacior ulla) laborans, a yhvh ex merae misericordiae suae fonte largissimo, gratis et dono accipit, lapidem philosophorum, in corpore suo glorificato, hoc est regeneratum et plusquamperfectum: ad usum, ut tradiderunt sapientes, atque artis huius artifices (quibus credendum) expertissimi. 

Diuinum; 

Est enim urim urim, per quod, praesente et thummim, yhvh ter maximum de maximis et abstrusis, cabalice dat Theosopho responsa, loquitur, et uocem emittit suam. Re uera amphitheatrum bonitantis, sapientiae, atque omnipotentiae Dei immensum, magnumque in nos benignitatis suae testimonium! Et abyssus miraculorum ac secretorum Dei, in Natura, profundissima, libros sanctissimae Scripturae et Naturae, realiter exponens. Ex cuius contemplatione accurata, tamquam per gradum supinum atque altum, in yhvh agnitionem; pronum et obuium, in Naturae et nostri ipsius cognitonem ueram atque perfectam, theosophice conscendimus, et naturaliter ac sensibiliter trahimur. Mysteriorum quoque altissimorum personae et officii yehoshua Christou crucifixi, et sacramentorum atque articulorum fidei Christianae ordine omnium, quotquot sunt, typica, sufficiens tamen et sensibilis, repraesentatio. Quemadmodum abundanter et satis luculenter demonstrari potest, a sapientiae aeternae amico, in physicochemia fideliter exercitato. 

Microcosmicum; 

Naturae lumen (et externe et interne rite adhibitus) in hominis mente, mirifice accendit. Cur non? Cum ipse ipsa sit lux Naturae, coruscans in tenebris Mundi. Quod in te orto, intelliges, quid motus sit sapientium perpetuus, ab insipientibus iamdiu insipienter quaesitus, at nondum inuentus, nec in omne aeuum, ab eis, aut sic, inueniendus. Spiritus malignos, ab obsessis, expellit et arcet. Quidni? Sunt in Natura potentiae particulares, quibus cedunt malignae potestates: cur non et uniuersali? Nec potest auctor confusionis ferre symmetriam. ingenium (usu medico) acuit et nobilitat: sic et memoriam sublimem, ac prudentiam conciliat. Hilaritatem perpetuam, (absente uiolentia externa) et audaciam honestam (quae animi Fortitudo est) mire excitat. Restaurationis ac conseruationis nostrae est uerissima medicina, catholica: morbos et mentis, et spiritus, et corporis, hoc est tam externos, quam internos (Deo annuente) omnes, pseudomedicis incurabiles, uirtuose propellens: et hominem totum, praedispositum usque ad uitae terminum, a Deo sibi praedestinatum, et ingenio et corpore uegetum ac ualentem, conseruans. 

Macrocosmicum; 

Metalla, rite fermentatus, transmutat inferiora in superiora, et in forma et in esse, secundam ueritatem, cum lucro ingente. Hinc diuitiae immensae, paupertatem fugantes, et omnia quae auro et argento parantur. Gemmas ex silicibus non sophisticas, sed genuinas ac ueras facit: et, ex cristallo, rubinum carbunculumue lucentem splendore magno: uitrum malleabile reddit.[5] Ex margaritis multis, unam artificiose constituit. Azoth Lapidis huius, hoc est mercurius Philosophorum, corpora in primam materiam reducit; (est enim materia prima, forma catholica animata) et metalla, (ut ipse uidi) cristallum, gemmas, perlas, silices, ac lapides (etiam microcosmi) omnes, nec non mineralia, uere potabilia reddit. Animalia a morbis liberat; inque uigore uirtutis suae conseruat. Vegetabilia fere emortua, essentia simplicium specifica fermentatus, et methodice eisdem applicatus, uiuificat refocillatque, humidum illis (humido permanente catholico) corroborando natiuum, et ab interitu (in hac instantia) uindicat imminente. In lampade conueniente, aqua eius permanens artificiose accensa, in perpetuum permanenter ardet. 

Corollaria duo: 

Primum. Ihsuh Christi crucifixi, saluatoris totius humani generis, id est, Mundi minoris, in Naturae libro et ceu speculo, typus est seruator Mundi maioris, hoc est Philosophorum Lapis. Quare, ex Lapide hoc, Christum naturaliter agnoscito; et, ex Christo, Lapidem Philosophorum theosophice discito. Ita, Antiquitas pia et religiosa, de Maschiah promisso, etiam ab, in et ex Natura, est certior facta. Sit Ethnicus, aut Turca, sanctissimam Scripturam (Deus!) nihili aestimans, ex Naturae libro, ad sensum et rationem, potest conuinci ueritatis, atque (diuina cooperante gratia) conuerti ad Christianismum. Sic et Iudaeus. 

Secundum. Qui, mysteria sanctissimae Scripturae, probe didicerit quoque legere in libro Naturae, ac semet ipso; et contra: Is sapientiae aeternae thesaurorum erit inuentor mirificus. Liber enim explicat librum. Placuit Deo mirabili mirabilis hic et dicendi et docendi modus: placeat idem et mihi et tibi. Ensoph! Ensoph! Ensoph! 

Aenigma: Omnia in omnibus primum, omni tertio tradidit (ex omni primo secundo) omnia in omnibus primum secundum, ut inde omnia in omnibus et omnia (catholice) agnosceret, cognosceret ac possideret. Quod nomen eius, si nosti? consilium audi: Ambula in uiis doctrinae atque legum amphitheatri huius, et yhvh omnia paterne docebit. 

Omnia ad yhvh Dei optimi maximi solius honorem, laudem ac gloriam; potentiamque, sapientiam, et bonitatem, agnoscendam atque celebrandam: Proximi egeni, et proprios usus, et in tempore, et in aeternum, innumerabiliter salutares: Diaboli uero istiusque squamarum putidarum, despectum summum, ac detestationem aeternam. 

Hallelu-iah: Hallelu-iah: Hallelu-iah: Phi, Diabolo. 

Henricus Khunrath Lips. Theosophiae amator, et medicinae Doctor, Dei gratia, inuentor. Paullus uander Doort [Paulus vander Doort], Antverpien. Scalpsit, Hamburgi. Anno a Christo nato 1595. Mense Septembri. 
 

Notes:

[1] Tetragammon. 

[2] per aeuas added on the perimeter, manu secunda

[3] The edition of 1653 extends this abbreviation to potest, which is incorrect with the plural subject. We interpret the macron as representing merely that an abbreviation has been formed from a word beginning in p and ending in t. Either potest or possunt would fit this interpretation, but possunt is grammatically correct. 

[4] Cf. Juvenal X. 

[5] The edition of 1653 changes the period to a colon.

Department of Special Collections main desk: 608/262-3243
Comments or questions to: Exhibits
© 1999, 2000 by the Board of Regents of the University of Wisconsin System
Special Collections Department, Memorial Library, University of Wisconsin-Madison
728 State Street, Madison, WI 53706-1494
Last updated 28 September 2000
http://specialcollections.library.wisc.edu/khunrath/labdis.html

FAIR USE NOTICE: This page contains copyrighted material the use of which has not been specifically authorized by the copyright owner. Pegasus Research Consortium distributes this material without profit to those who have expressed a prior interest in receiving the included information for research and educational purposes. We believe this constitutes a fair use of any such copyrighted material as provided for in 17 U.S.C § 107. If you wish to use copyrighted material from this site for purposes of your own that go beyond fair use, you must obtain permission from the copyright owner.
~ MENU ~

 

Webpages  © 2001-2015
Blue Knight Productions